- CICADA
- CICADAApollini apud Gentiles sacra fuit, Deo Musico; quemadmodum et cycnus, ob cantum. Hinc etiam Poctae cicadae dicti, sed mali potius. Ita enim Simonides, apud Athenaeum, l. 15. c. 8.Φοῖβος ἐσαγεῖται τοῖς Τυνδαρίδῃσιν ἀοιδὰν,Τὰν ἄμετροι τέττιγες ἐπεςτέψαντο κορώνᾳ.Phoebus docuit Tyndaridas cantionem, i. e. Musicam,Quam Cicadae, modorum nesciae, coronârunt coronâ.Vide Isaac. Casaubonum Animadvers. in locum. Neque obscura est translationis ratio: cum Poetae boni suavem lusciniarum vel cycnotum cantum referant, mali autem, raucum quiddam, instae cicadarum strideant. Vide Voss. Institution. Orator. l. 4. c. 6. sect. 12. et plura de hac compatatione apud Dan. Heinsium Prafat. in sua Poemata. Apud Athenienses nobilitatis insigne cicada fuit, unde cicadas ex auro crinibus insertas gerebant, uti indigitarent se αὐτόχθονας atque γηγενεῖς, e terra genitos, non vero advenas esse, uti discimus ex Tertulliano, de vel. Virg. c. 10. ubi, plexos illorum crines Crobylos vocans, iisque pro insigni ac nota cicadas tribuens, crobylos non sum sit pro scrobiculis et foraminibus aurium, ad inserendas gemmas, ut ait Solerius, de pileo, sect. 8. Indigitat ritum illum Atheniensium Virgilius seu potius Corn. Gallus in Ceirl de Niso, v. 129.Ergo omnis caro residebat cura capillo,Aurea sollemni comtum quem fibula rituMopsopio, tereti nectebat dente cicadae.Ad quam locum vide omnino Scaligerum. Nempe mos vetustissimus gentium, gestandi crinibus nobilitatis aut gloriae indicia. Sic de Alcmena Statius, Theb. l. 6. v. 289.----- ----- parvôque Alcmena superbitHercule, tergemina crinem circumdata Lunâ.Ad indicium trium noctium, quibus continuis in complexibus Iovis fuisse fingitur. Totas vero gentes parvis sagittis capillaturam exornâsse, dicemus infra, vide quoque Hadr. Tumebum, Adversarior. l. 29. c. 17. et Casp. Barthium Animadversion. ad Statium dictô lerô. De puero cicadam captante, diximus supra in voceBerninus Eques. Rhegii mutas esse cicadas, tradit Solin. c. 2. Cicadae apud Rheginos mutae, nec usquam alibi: quod silentium miraculo est, nec immerito, cum vicinae quae sunt Locrensium, ultra coeteras sonent. Causas Granius tradit, cum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, Deum iussisse, ne streperent: itaque ex eo coeptum silentium permanere. Vide quoque Antigonum in Mirabil. Illarum vero proprium sonare est, Graece ἠχεῖν, unde ἠχέτας τέττιξ. Salmas. ad Solin. p. 89. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.